- AGMINALES Equi
- AGMINALES Equiseu Paraveredi, ut habetut in l. 4. et 6. Cod. Theod, de curs. publico, olim dicti sunt, qui gregatim, Α᾿γεληδον, agminatim, prope civitates nutriebantur et habebantur ad cursus publicos. Mentio eorum quoque in l. 18. D. de muneribus et honor. Patrimoniorum muner a duphcia sunt: nam quaedam ex his muneribus et possessionibus sive patrimoniis indicuntur, veluti Agminales equi vel mulae et angariae atque veredi. Vide hîc passim, imprimis ubi de Agariis, Cursu publico et Paraveredis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.